Praecepit quoque Dominus fieri tabernaculum in hunc modum. Tabernaculum erat domus Deo dicata quadrata, et oblonga, tribus clausa parietibus, aquilonari, meridiano, occidentali; liber patebat introitus ab oriente, ut sole oriente radiis ejus illustraretur. Longitudo ejus erat triginta cubitorum, latitudo decem, altitudo decem. In latere meridiano erant tabulae de lignis Setim stantes viginti quarum unaquaeque in longitudine habebat cubitos decem, in spissitudine digitos quatuor, in latitudine cubitum et semissem. Jungebantur autem sibi mutuo incastraturae, ne rimula esset ibi, aut planities parietis inaequalis, et erant inauratae ex utraque parte, superpositae vero singulae duabus basibus argenteis perforatis, in quarum foraminibus cardines aurei immittebantur, in utroque angulo tabulae emittentes, sicut in scriniis fieri solent. Tamen Augustinus videtur velle quod una basis esset sub tabula, et altera supra pro epistilio; sed littera contraria est, quae dicit quod binae bases singulis tabulis per duos angulos summittebantur. Utrum autem tabulae suspensae a terra super bases, an inter bases ad terram pertingerent, non legitur. Eodem schemate factus erat paries aquilonaris. Ad occidentem vero erant septem tabulae per omnia similes aliis, et eodem modo stantes in basibus. Sed cum non implerent, nisi novem cubitos, dimidius cubitus ex utraque parte vacuus patebat, et ideo tabula uno cubito lata secta est per medium, et factae sunt tabulae semicubitales, quae utrinque appositae parietem occidentis aliis duobus compaginaverunt; quae etiam singulae duabus basibus immittebantur. Ne vero ventorum impulsu, vel qualibet alia causa parietes concuterentur, singulae tabulae habebant annulos aureos per ordinem, velut quibusdam radicibus confixos, per quos vectes per transversum parietis immissi tabulata firmiter continebant. Erant autem vectes de lignis setim inaurati, singuli quinque cubitorum, immittebaturque caput unius vectis in caput alterius in modum cocci, ut ex pluribus sic innexis, quasi unus vectis immensae longitudinis videretur, sicut in baculo cambucae pontificalis eburneo fieri solet. Hoc sane planum esset, nisi Dominus addidisset quod quinque vectes essent in latere ad aquilonem, et totidem ad austrum, et totidem ad occidentem, quod minus congruum videtur. Cum enim quilibet vectis quinque erat cubitorum quinque protensi in latere uno, viginti quinque cubitos tamen contingebant. Itaque quinque cubiti illius lateris remanebant intacti, in occidentali vero latere duo tamen sufficiebant. Sunt qui dicunt de tribus vectibus superfluis, unum super additum quinque vectibus in latere septentrionali, et alium in australi; et sic quod illis deerat adimpletum. Tertium sectum dicunt in duos, qui positi erant in duobus angulis parietum, ut recurvati juncturas angulorum colligarent, sicut juncturae angulorum in scriniis strapis ligari solent. Sed hoc ex littera conjici non potest. Quia ergo in littera est quinque vectes immitti per tabulas medias a summo usque ad summum de altitudine parietis intelligi potest. Erat autem juxta summitatem parietis supremam, unus ordo vectium extensus in longum per totum parietem, et juxta summitatem inferiorem alius ordo in eumdem modum, et in media planitie tres ordines, ut quod dictum est quinque vectes fuisse in uno latere, potius ad numerum ordinum, quam vectium referatur. Erant autem in unaquaque tabula quinque annuli et in quolibet duorum parietum vectes triginta quia quinque ordinum quilibet sex vectes habebat, in latere occidentali decem vectes bini per singulos ordines. Sunt qui dicunt non omnes vectes ejusdem quantitatis fuisse, sed quilibet vectium quinque qui erant in magnis lateribus, erant sex cubitorum, et ita quinque sufficiebant ad continendum triginta cubitos, et quinque vectes qui ad occidentem erant, singuli duorum cubitorum erant. Sed Josephus loquens de his vectibus ait, uno quoque habente magnitudinem cubitorum quinque.